monumenta.ch > Cassiodorus > 1


Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, S. Pauli ad Romanos

1 I, 1. Paulus, servus Christi Iesu, vocatus Apostolus, et caetera. Nomen suum competenter praeponit Epistulis, quoniam scribebat absentibus: vocatum se quoque a Deo dicit Apostolum, sicut Ananiae dictum est: Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum in gentibus: et segregatum in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Act. IX, 15, Vulg. Mihi iste . . . . coram gentibus . . . . prophetas suos in Scripturis sanctis.]: per quae se dicit accepisse gratiam, ut in omnibus eum gentibus praedicare debuisset. Ita catholicae fidei fundamenta in ipsis primordiis, velut doctus architectus, salutari praedicatione constituit. Benedicit etiam Romanos, ut gratiam et pacem a Deo Patre et Domino Iesu Christo percipiant; [Idem iterat, ubicunque Spiritus sancti nomen omittitur: comprobat etiam ineluctabilibus adversus Macedonium aliosve haereticos testimoniis.] ubi etiam et Spiritus sanctus intellegi debet: quoniam ex tribus una, vel duae nominatae personae, totam plenissime noscuntur indicare Trinitatem; sicut in Actibus apostolorum beatus Petrus ait: Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari [Act. X, 48]: cum Dominus dixerit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19] [. V., Euntes ergo docete]. Legitur etiam in suprascripto libro, de solo Spiritu sancto: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto [Act. I, 5].
2 I, 8. Primum quidem gratias ago Deo meo, per Iesum Christum, pro omnibus vobis, et reliqua. Imprimis Deo gratias agit, Romanorum praedicans fidem, et pro eis se orare testatur assidue; promittens habere se desiderium, ut ad eos tandem aliquando venire praevaleat ad confirmationem fidei, quae iam illis probabatur esse communis: nam frequenter se desiderasse dicit ad eos venire; sed testatur quibusdam impedientibus causis se fuisse prohibitum: scilicet ut doceret eos plenius, sicut et caeteras nationes, ad quas fuerat destinatus, Novi et Veteris Testamenti veritate patefacta; adiiciens exemplum Ambacum [P. Possevinus initio Apparatus Sacri: Abacuch, quem LXX interpretes sine aspiratione scribunt Ambacum. At D. Hieronymus Prol. in Abac.: Scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc.] prophetae, iustum ex fide vivere (II, 4). Nec terrearis de profunditatibus sacris, quia maxime intentionis eius est, ut se ipse consequenter exponat.
3 I, 18. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam, et reliqua. Iram Dei supra illos dicit esse manifestatam, qui cum supernam potentiam per creaturas eius et inaestimabiles operas cognovissent, gloriam incorruptibilis Dei ad creaturas corruptibiles transtulerunt; id est, ut homines, volucres, et quadrupedes colere decrevissent. Hi dum se aestimant esse sapientes, stultitiae caecitate damnati sunt: quia totum inde mortiferum nascitur, ubi auctor rerum fuerit sacrilega impietate derelictus. In quo enim subveniat creatura fragilis, si offendatur omnipotentia Creatoris? Hactenus fuit narratio delicti; post sequitur poena peccati.
4 I, 24. Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, et caetera. Hic iam commemorat qualis poena proveniat eis qui se a Domini cultura summoverint; scilicet ut qui Deum incorruptibilem contemnere temptaverunt, relicti in desideriis et inmunditiis cordis sui, ipsi se alterutra foeditate commaculent: primum, ut contra naturalem usum feminis utantur inlicite; ipsi quoque masculi mutua corruptione lacerati subdantur libidinibus suis et caeteris flagitiis quae caecatus sensus invenit: sed non solum haec facientes, verum etiam talibus consentientes simili detestatione condemnat.
5 II, 1. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas, et caetera. Arguit eos qui alios recte iudicant, et eadem se vita commaculant: patientia enim Dei sustinet dementer errantes; sed qui fuerit peccata confessus, gloriam suscipit et honorem; illos autem qui veritati non consentiunt, tribulatio et angustia digna consequitur; acceptio siquidem personarum apud Deum non est, sed sola qualitas pensanda factorum; non enim tantum legis auditores grati sunt Deo, sed factores legis potius iustificabuntur.
6 II, 14. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, et reliqua. Cum gentes, quae legem non habent, naturali vivant institutione compositae, Iudaeus, quoniam legem accepit, eamque nec intellegere, nec custodire voluit, in iudicio Domini Christi amplius tenetur obnoxius: non enim quemquam beatum circuncisio facit esse, sed vita; maxime cum illa recisio praeputii ad circuncisionem cordis constet esse translata; cuius laus non ex hominibus, sed esse constat ex Deo.
7 III, 1. Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Gentibus quidem, quae adhuc minime crediderant, praeponit Iudaeos; qui tamen legem Domini devotis cordibus acceperunt; nec iterum illud potest evacuare praecepta divina, si quidam eorum inobedientes fuerunt; illis enim pereuntibus, legis veritas manet: nam peccata hominum dicit commendare iustitiam Dei, ut cum nos delinquimus, ille in condemnatione nostra semper iustissimus approbetur; qui vero aliud dicunt, eorum iusta damnatio est: quapropter Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse confirmat. Hoc etiam tertii decimi psalmi comprobavit exemplo, dicens universam carnem non lege iustificari posse, sed gratia; quod Christi Domini comprobavit adventus, qui nobis in reatu positis fidei suae dona largitus est.
8 III, 27. Ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est: per quam legem? factorum? non; sed per legem fidei, et reliqua. Iudaeorum gloriam, quam videbantur habere per legem, veniente Domino Salvatore, per legem fidei profitetur exclusam: non enim per legem circuncisionis, vel alia huiusmodi, iustificatur homo; sed per legem fidei: quoniam unus est Deus et legis et fidei. Abrahae quoque subiungit exemplum, probans non ex operibus eum gratiam Domini reperisse, sed fide (XXX psalmi adiciens testimonium [Beati quorum remissae sunt iniquitates. In Vulgata est XXXI, in Hebraica serie et in versione Hieronymi, XXXII.]; beatos esse confirmans, quibus peccata dimissa sunt), quem iustificatum non in circumcisione perhibet, sed in praeputio esse per fidem. Fides autem eius evidenter apparuit, quando, Domino promittente, non dubitavit credere de se et Sara vetulis Isaac sibi filium nasciturum. Quapropter similis erit illis iustitia, qui Dominum Christum, et propter delicta humana traditum, et propter iustificationem nobis conferendam crediderint suscitatum.
9 V, 1. Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Iesum Christum. Iustificatos per fidem pacem monet habere cum Patre; quando per Iesum Christum Filium eius aeternae salutis munera perceperunt, qui magis in tribulationibus et angustiis spei suae sumunt semper augmentum. Cum pro impiis Iesum Christum dicat esse mortuum, multo magis ab ira salvos facere promittit, quos suo sanguine iustificare dignatus est: peccante siquidem Adam, mortem humano generi constat inflictam; etiam eis qui mandata Domini, sicut fecit Adam, minime praevaricasse noscuntur; sed sicut per Adam mors pertransivit in posteros, multo amplius in adventum Domini Iesu Christi gratia et donum aeternae vitae abundabit in plurimos.
10 V, 28. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnatione, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificatione. Adhuc in eadem probatione persistit: nam per Adam dicit suscepisse mortem genus humanum; sed per Dominum Christum aeternae beatitudinis praemia consecutum; et sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi; subintravit enim lex, ut abundaret delictum; venit gratia ut deleret exitium; et ideo, qui iam mortuus est peccatis, vivere non debet in delictis.
11 VI, 3. An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Sicut omnis baptizatus suis peccatis est mortuus, ita Christo resurgente novatur in perpetuam sospitatem: nam qui similitudini mortis eius complantatus agnoscitur, eodem modo et similitudini vitae ipsius sociandus esse declaratur: in illa enim cruce noster vetus homo confixus est, ut innovatus exinde resurrectionis munere nasceretur. Nam sicut Christus semel peccato mortuus est, et vivit in gloria Dei, ita et nos peccatis mortui, in ipsius sanctificatione vivamus; quia iam non sub lege, sed noscimur esse sub gratia.
12 VI, 15. Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? et reliqua. A fidelibus viris famulandum [Hyperbaton hocce vicies fere in his Complexionibus adnotavi; nihil scilicet illo aevo et ab hoc scriptore tam diligenter quaesitum, quam perpetuus quidam rhythmus, non sine aliqua ratione metri, ut ex cap. 15 Div. Lect. argui potest. Ad eum rhythmum superstitiose servandum pro nihilo habebatur, inusitata verborum collocatione, sensum ipsum aut perturbare, aut invertere. Negans ergo particula saepissime loco movetur; idem pronomini se pariter accidit, praecipue cum adiacet verbo dico. Cum scribendum erat, dicit gentes gloriari non debere; legitur, gloriari non dicit debere gentes: cum exspectabas, dicit se bonorum suorum conscium non esse; habes, conscium se suorum non dicit esse bonorum; ita, se non dicit in vanum currere, pro, dicit se non in vanum currere; non decernat horrere, pro, decernat non horrere; timorem esse in charitate non asserit, pro, asserit in charitate timorem non esse; non se dicit posse, loco τοῦ, dicit se non posse: et similia. Transpositionis huiusmodi vestigia quaedam in aliis Cassiodorii scriptis conspiciuntur. Ad psal. VI, quoniam non se vult a mortuis rogari; ad LXX, tunc ergo se petit non debere derelinqui. Var. l. V, ep. 42, qui eum non optat evadere. Quod vero in editis perraro haec syntaxis appareat, ea praesertim collocatione quae sententiam in contrarium trahit, criticorum opera evenisse crediderim, qui verborum ordinem restituerint: norunt siquidem quicunque mss. codices terunt, quam diversa pleraque auctoribus invitis legamus. Mihi quidquam immutare religio fuit: caeterum de his lectorem semel admonuisse satis superque duxi.] non dicit esse delictis; quia iam non sunt subiecti legi, sed gratiae: nam sicut prius iniquitatibus membra carnalia serviebant, ita nunc per fidem spiritales effecti, vivere debent in sanctitate propositi: quippe, quando in prioris vitae stipendio finis erat sine dubio mors aeterna; in ista vero perpetuum datur gaudium, et sine fine securitas.
13 VII, 1. An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), et reliqua. Quemadmodum se habeat lex, facta viri et mulieris comparatione designat. Sicut enim mortuo viro, mulier sine crimine transit ad alterum, ita recedente lege, ad novitatem gratiae sine culpa perventum est: quapropter serviendum Deo iam dicit in gloria [forte in gratia], non in litterae vetustate: nam occasionem peccati lex dedit, quae prohibendo delicta, inobedientes homines reos semper ostendit.
14 VII, 12. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Cum sit lex spiritalis, necesse est ut eam caro semper offendat: quoniam vitio peccati originalis, mundi concupiscentiam probatur affectare damnatam: unde profitetur Apostolus habere se desiderium boni, sed trahi maxime lege peccati; propter quam difficultatem Dominus Pater misit Filium suum, qui, assumta carne peccati, credentium vincla disrumperet.
15 VII, 25. Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Legi dominicae dicit se quidem voluntate servire, sed carne potius obedire peccatis: qui autem non ambulant secundum carnem, suscipiunt a Domino remissionem: ideo enim Pater misit Filium suum, ut sumens similitudinem carnis peccati, delicta mundi dissolveret. Nam prudentiam carnis, quae est inimica Divinitati, mortem dicit operari; spiritalis vero intellectus, qui Deo semper acceptus est, aeternam vitam tribuit et salutem: unde magis in Spiritu sancto vivendum est, qui nos tunc inhabitat, quando se a nobis diaboli potestas extraneat. Ambulandum est ergo in sanctitate propositi, quoniam qui spiritaliter vivunt, hi filii Dei sunt.
16 VIII, 15. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et quod sequitur. Omnem Christianum perfectum dicit accepisse non servitutis spiritum in timore, sed filiorum adoptionis affectum: quando illum patrem dicit, cuius haereditatem iusto desiderio concupiscit: nam si Christo compatimur, et gloriae ipsius participes esse merebimur. Sed multo minora sunt praesentia mala, quam futura praemia; ista enim temporalia, illa perpetua sunt: nam creatura nostra [Diversa forte lectio diversam interpretationem peperit. De natura nostra videtur auctor explicare hunc locum: at pro creatura omni alii creaturas inanimes universas, alii gentiles intelligendos censent; quo sensu verba πᾶσα ἡ κτίσις in Novo Testamento etiam alibi occurrit. Mar. XVI, 15, κηρύξατε τὸ Εὐαγγέλιον πάσῃ τῇ κτίσει praedicate Evangelium omni creaturae: quod apud Matth. XXVIII, 19, dicitur, μαθητεύσατε πάντα τὰ ἔθνη · docete omnes gentes.] congemescit [Vulg., vs. 22, omnis creatura ingemiscit] et parturit, quousque ad illud perveniat, ut promissa felicitate potiatur: quod etiam se dicit efficere, quamvis Spiritus sancti cognoscatur iam primitias accepisse, exspectans redemptionem corporis sui, quae in generali resurrectione praestanda est.
17 VIII, 24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Promissiones divinas spe magis praedicat sustinendas; quoniam quidquid in futuris temporibus punitur [leg. ponitur], carnalibus oculis non videtur. Spiritus autem sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; id est, quod nos gemere faciat, ut ad promissa praemia venire possimus. Praedestinatos autem dicit vocatos, ut sit Dominus Christus primogenitus in multis fratribus: et ne in tanta spe titubarent hominum corda fragilia, praedestinatos dicit vocatos, vocatos autem asserit iustificatos, iustificatos vero magnificatos esse confirmat. Hoc argumentum dicitur climax, id est gradatio, quod etiam in subsequentibus frequenter assumit.
18 VIII, 31. Quid ergo dicimus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? et caetera. Commendat igitur per omnia misericordiam Patris, qui ut nos redimeret, suo Filio non pepercit: quid enim nobis boni potuit negare, qui beneficiorum omnium concessit auctorem? ipse enim interpellat pro nobis, qui et sedet ad dexteram Patris. Consequitur etiam numerosa nimis et affectiosa promissio, nullas tribulationes, nullas persecutiones, nulla pericula, nullas potestates coelorum, neque praesentia, neque futura, a gratia nos Domini Christi posse dividere, quibus dignatus est tam magna praestare.
19 IX, 1. Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto, et reliqua. Charitatem carnalium parentum suorum tantam sibi fuisse testatur, ut, quod ultimum miseriarum est, se magis voluisset a Christo dividi quam Iudaeos a fide Domini videret excludi: quod etiam et Moses dixisse legitur: Aut dimitte populo huic peccatum; sin autem, dele me de libro quem scripsisti [Exod. XXXII, 31, 32. Vulg.: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti.]. Primum, quia adoptati erant in gloria filiorum; deinde quibus praeceptum est legis obsequium, unde patriarchae quoque provenerunt; et quod omnes honores superat, ex quibus natus est secundum carnem Dominus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ad fidem quoque Christi filios dicit venire promissionis, non omnes filios Abrahae, qui ex eius quidem semine nati sunt, sed eiusdem fidei non fuerunt; dantur etiam exempla Abraham et Sarae, Isaac et Rebeccae, et duorum fratrum Esau et Iacob; sed unus ex his ita probatur electus, ut nullis meritis praecedentibus, sed per solam gratiam germano videatur esse praepositus, gratiam Domini gratuitam per cuncta commendans.
20 IX, 14. Quid ergo dicemus? nunquid iniquitas apud Deum? Absit, et reliqua. In arbitrio Domini posita fatetur universa, quando non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Exemplum quoque Pharaonis annectit, quia iuste voluntate sua peragit, quaecunque disponit. De superioribus etiam dictis sibi facit contrariam quaestionem, quam figuli comparatione dissolvit, dicens, habere eum potestatem, aliud vas facere in contumeliam, aliud in honorem: ne quis contra Dei voluntatem sacrilega murmuratione consurgat.
21 IX, 22. Quod si volens Deus ostendere iram, et manifestare [Vulg., notam facere] potentiam suam, et caetera. Ostendit patientiam Dei, cum impios magna pietate sustinuit; ut tam de gentibus quam de Iudaeis eligeret sanctos viros, quos praeparavit gloriae sempiternae: cuius rei Oseae prophetae datur exemplum. Iudaeorum autem reliquias, exemplo Esaiae prophetae, convertendas dicit in fine saeculorum, quod etiam esse faciendum ipsius prophetae alio confirmavit exemplo.
22 IX, 30. Quid ergo dicimus? quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam. Gentes dicit per fidem, non ex operibus comprehendisse iustitiam: nam Iudaei credentes ad litteram, et non spiritaliter sapientes, offenderunt in lapidem offensionis, qui est Dominus Christus: quod etiam prophetae Esaiae probatur exemplo. Unde affectu civico pro Iudaeis quidem se orare testatur, pro quibus testimonium perhibet, habere quidem illos aemulationem Dei, sed Christi scientiam non habere, qui est finis legis et completiva perfectio.
23 X, 5. Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit eam homo, vivet in ea. Moyses dicit, si fecerit homo iustitiam, quae ex lege est, vivet in ea; et ideo Christum Dominum virtute potentiae suae resuscitatum credat a mortuis: nam sive Graecus, sive Iudaeus, qui recte invocaverit nomen eius, et non fuerit sacrilega dubitatione confusus, salvus erit. Negat autem obstinatum Iudaeum Evangelio credere, qui ipsum Christum contempsit audire, quod etiam multorum comprobatur exemplis.
24 XI, 1. Dico ergo: nunquid repulit Deus populum suum? Absit, et reliqua. Universum populum Hebraeorum a Domino non dicit esse contemptum, sed eum exinde cotidie [Auctor noster de Orthogr. cap. 1: Quotidie sunt qui per co cotidie scribant, quibus peccare licet: desinerent, si scirent quotidie inde tractum esse a quot diebus. At haec ex Gnaeo Cornuto: ex Papiriano vero cap. 4: Cotidie per c et o dicitur, ut scribitur, non per q: quia non a quoto die, sed a consistenti die dictum est. Quam deinde scripturam elegerit, quis divinet? a ms. non descivi.] multos eligere, qui ad futuri regni possint gaudia pervenire: quod etiam regnorum lectione confirmat; nam sicut electos dicit Domini gratiam consecutos, ita incredulos refert coelesti lumine fuisse privatos. Hoc etiam Esaiae et David probatum constat exemplis. Iudaeos autem memorat offendisse quidem, sed non ut funditus interirent; quorum si delictum, Christo crucifixo, salus est mundi, et deminutio divitiae gentium, multo magis conversio eorum erit ingens gaudium beatorum.
25 XI, 13. Vobis enim dico gentibus; quandiu ego quidem sum gentium apostolus, et caetera. Apostolus gentes alloquitur, dicens, se quidem Iudaeos ad aemulationem eorum velle deducere; sed gloriari non dicit debere gentes, quod Iudaei propter incredulitatem suam repudiati sunt, ut plenitudo gentium salutariter introiret: nam si dilibatio ipsorum sancta est, massam potius constat esse sanctissimam: de oleastro et oliva pulcherrimam faciens comparationem; quia gloriari non debet insitum contra illud, ubi constat insertum: nam si gentes extraneum beneficium Domini munere perceperunt, quanto magis et illi possunt ab ipso restitui electae semel origini!
26 XI, 25. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, et sequentia. Ad tempus ex parte Hebraeum populum dicit fuisse caecatum, ut ad fidem Christianam gentilitas introiret. Caeterum in fine saeculi Israeliticum populum misericordia Domini perhibet esse salvandum, postquam gentium praedestinata crediderit multitudo; nam sicut legem accipientibus Iudaeis prius, gentes minime crediderunt, ita et salvatis gentibus, Iudaei credituri esse noscuntur: conclusit enim Deus omne in incredulitate, ut cunctis misericordiae suae dona praestaret.
27 XI, 33. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et reliqua. Dominicae dispositionis ammiratione completus, veraciter exclamat incomprehensibilia esse quae sancta Trinitas probatur efficere: ex ipso enim, id est ex Patre; et per ipsum, id est per Filium; et in ipso, id est in Spiritu sancto, sunt omnia; et ut unitatem in eis indivisibilem esse monstraret, adiecit, ipsi gloria in saecula saeculorum [in Vulg. deest saeculorum]: unde Romanos obsecrat ne saeculi delectatione capiantur, sed corpora sua praeceptis debeant offerre coelestibus. Monet etiam ut omnes secundum mensuram suam sapere debeant, quam Deus unicuique pro sua pietate distribuit; quatenus abrogaret praesumptiones inlicitas, unde fragilis maxime peccat humanitas.
28 XII, 4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, et caetera. Facta comparatione membrorum, docet unumquemque secundum dona praestita, in compage ecclesiastici corporis Christo Domino debere famulari; regulas multifarias ponens, quemammodum fideli populo sit vivendum. Ad postremum taliter cuncta concludit, ut nemo malum pro malo reddat, sed iniquitas inflicta boni potius retributione vincatur.
29 XIII, 1. Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote [Vulg.: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.], et reliqua. Omnibus potestatibus iustitiam praecipientibus dicit esse debere subiectos, quoniam potestas a Deo datur, et Deo videtur velle resistere qui ordinationi iudiciariae nititur obviare, dicens ab eo propter conscientiam rationabiliter formidari, qui in aliquo facinore probatur involvi: ideo enim et tributa solvimus, quia nos principibus subiectos esse sentimus; ministri enim Dei sunt, cum crimina commissa distringunt.
30 XIII, 7. Reddite omnibus debita, et quod sequitur. Omne quidem debitum per enumerationes plurimas dicit esse reddendum, ita tamen ut nos affectio teneat semper noxios: cuncta enim Dei mandata complet, qui in proximi charitate consistit, quia plenitudo legis est fratris custodita dilectio. Commonet etiam de saeculi istius nocte surgendum, quoniam proximus est adventus Domini, quem debemus bonis operibus exspectare vigilantes: ipsum vero sustinere cognoscitur, qui carnis desideria superare monstratur.
31 XIV, 1. Infirmum autem in fide assumite, et caetera. Infirmum dicit ad sacras Scripturas leniter assumendum, nec cum eodem districta impugnatione litigandum; facta comparatione docens, alios solis oleribus reficiendos, alios ciborum soliditate satiandos; et ideo unusquis non debet alterum spernere, sed de omnibus discernat solus ille qui vere iudicat: potens est enim Dominus illum magis in abstinentiae soliditate firmare, qui nobis videtur carnis fragilitate succumbere; nam cum de ieiuniis ageret, dicit, alius iudicat diem inter diem (vs. 5), ut quidam fidelium quarto et sexto die [Ea verba diem inter diem de ieiunio quartae et sextae feriae explanator accipit; quod ab apostolica usque sanctione, seu traditione fluxisse putabatur. Vide S. Epiphanium, haer. 75.] eligunt abstinendum; alius autem omnem diem, quia multi inveniuntur, qui omni die inediae se oblatione purificant; sed utrique gratias Domino suo referre non desinunt.
32 XIV, 7. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur, et reliqua. Praesumptiones illicitas hominibus tollens, sive moriamur, sive vivamus, ad Dominum dicit esse referendum, qui iudicaturus est mundum: adeo [leg. ideo] enim redimit humanum genus sanguine pretioso, ut omnibus ipse dominetur. Datur etiam Esaiae congruenter exemplum, quod ipsius imperio cuncta famulentur.
33 XIV, 12. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo, et caetera. Illos arguit qui abstinentia sua gloriando fratribus scandalum faciunt; dicens apud Dominum nullatenus esse aliquid inquinatum, sicut ipse testatur: non enim quod in os intrat, coinquinat hominem, nisi forte illis culpa ista proveniat, qui cibos [Manichaeos innuit.] quos Deus ad vescendum creavit, inquinatos esse pronuntiant; quod et alibi dicit Apostolus, omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum [Tit. I, 13]; non enim in cibo nostro regnum Dei, sed in pace et concordia noscitur constitutum. Nam quamvis abstinere sit bonum, tamen si charitatem fratris destruat, constat esse peccatum: praebens dominicae passionis exemplum, sicut psalmus LXVIII dicit, improperia eum sustinuisse, ut dilectionem fratrum pius miserator impleret.
34 XV, 4. Quaecunque autem scripta sunt, ad correptionem nostram [Vulg., ad nostram doctrinam] scripta sunt. Quaecunque libris sacris sunt indita, ad correptionem nostram et ad spem futuri saeculi dicit esse conscripta: unde oportet eos invicem fratrum onera portare, sicut et Christus nostra cognoscitur suscepisse: Isaiae prophetae et XVII psalmi exempla subiungens, Deum Patrem et Christum Dominum omnes populos debere sub communione laudare. Benedicit etiam Romanos, et fidem ipsorum sancta praedicatione concelebrat; se autem dicit eos necessario commonere, ut oblatio eorum accepta fiat Deo per Spiritum sanctum, qui eis probatur esse concessus: sic totius Trinitatis commemorata nobis salutaris unitas intimatur.
35 XV, 17. Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum, et ea quae sequuntur. Habere se dicit in Deo gloriam, quoniam praedicatio ipsius veniente Domino noviter instituta, ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverit Evangelium Christi (vs. 19). Deinde benedicit Romanos, promittens eis, postquam Hierosolyma quaedam ordinaverit, ad eos se esse venturum: quos rogat ut pro eodem orare non desinant, quatenus ereptus ab infidelibus Iudaeis, dum ad Hispaniam profectus fuerit, ad eos valeat venire salvandos.
36 XVI, 1. Commendo vobis Phoebam sororem nostram, et caetera. Ut ostenderet etiam hic gloriosum esse propositum bonum, commendat et salutat probatissimas mulieres et fratres diversos, quorum operas sanctas spiritali laude concelebrat; admonens ut praedicatores falsos evitent, ne eorum bene instituta corda subvertant: epistulam suam de incarnatione Domini ea qua coepit, praedicationis virtute concludens.
Cassiodorus HOME




monumenta.ch > Cassiodorus > 1